top of page

Books of Hours

Tutorials

The Virgin Mary receiving the Annunciation. A book with gold clasps lies open on her lap_e
The Virgin Mary receiving the Annunciation. A book with gold clasps lies open on her lap_e

Hours of the Virgin

Hours of the Virgin (Horæ Beatæ Mariæ Virginis )

Matins (Ad matutinum )

Lauds (Ad laudes )

Prime (Ad primam )
Terce ( Ad tertiam )

Sext ( Ad sextam )

None ( Ad nonam )

Vespers ( Ad vesperas )

Compline ( Ad completorium )

INVITATORIUM

Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Maria mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostre. Amen.

Quod dicitur semper in principio omnium Horarum beate Marie.

V: Domine labia mea aperies.

R: Et os meum annunciabit laudem tuam.

V: Deus in adiutorium meum intende.

R: Domine ad adiuvandum me festina.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in secula seculorum, Amen. Alleluia.

Sic dicitur Alleluia, ad omnes Horas, a Vesperis Sabbathi sancti, usque ad Completorium Sabbathi ante Dominicam Septuagesime. Tunc enim usque ad Vesperas Sabbathi sancti dicitur: Laus tibi Domine, Rex eterne glorie.

Invitatorium:
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.

Et repetitur:
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum

Tempore Paschali additur Alleluia, et similiter in fine Antiphonarum, Versiculorum, et Responsoriorum.

Psalmus [94]:
Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro: preoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terre, et altitudines montium ipse conspicit.
Dominus tecum.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et aridam fundaverunt manus eius: venite adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster: nos autem populus eius, et oves pascue eius.
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea.
Dominus tecum.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi, semper hi errant corde: ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Ave Maria, Gratia plena: Dominus tecum.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in secula seculorum, Amen.

Hymnus:
Quem terra, pontus, ethera
Colunt, adorant, predicant,
Trinam regentem machinam,
Claustrum Marie baiulat.
Cui Luna, Sol, et omnia
Deserviunt per tempora:
Perfusa celi gratia,
Gestant puelle viscera.
Beata mater munere,
Cuius supernus artifex,
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata celi nuncio,
Fecunda sancto spiritu,
Desideratus gentibus,
Cuius per aluum fusus est.
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de virgine,
Cum patre, et sancto spiritu,
In sempiterna secula, Amen.

On Sundays, Mondays and Thursdays, continue with the Ant: "Benedicta tu"
On Tuesdays and Fridays, continue with "Specie tua"
On Wednesdays and Saturdays, continue with "Gaude Maria virgo"

V: Diffusa est gratia in labiis tuis.

R: Propterea benedixit te Deus in eternum.

Secreto:
Pater noster, qui es in celis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

V: Et ne nos inducas in tentationem.

R: Sed liber nos a malo, Amen. 

Absolutio:
Precibus et meritis beate Marie semper virginis, et omnium sanctorum, perducat nos Dominus ad regna celorum.

Benedictio:
Nos cum prole pia benedicat virgo Maria.

Lectio prima (Ecclesiasticus 24):
In omnibus requiem quesivi, et in hereditate Domini morabor. Tunc precepit, et dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit michi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices. Tu autem Domine miserere nobis.

R: Deo gratias.

R: Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: Quia, quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti.

V: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quia, quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti.

V: Iube domine benedicere.

Benedictio:
Ipsa virgo virginum, intercedat pro nobis ad Dominum.

Lectio secunda (Ecclesiasticus 24):
Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requiem: et in Hierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorifacto, et in partes Dei mei hereditas illius: et in plenitudine sanctorum detentio mea. Tu autem Domine miserere nobis.

R: Beata es virgo Maria, que Dominum portasti creatorem mundi. Genuisti qui te fecit, et in eternum permanes virgo. 

V: Ave Maria gratia plena, Dominus tecum. Genuisti qui te fecit, et in eternum permanes virgo. 

Quando dicit Te Deum laudamus, assumitur in fine huius responsorii.

V: Gloria Patri, et Filio: et Spiritui sancto. Genuisti qui te fecit, et in eternum permanes virgo. 

V: Iube domine benedicere. 

Benedictio:
Per virginem matrem, concedat nobis Dominus salutem, et pacem. 

Lectio tertia/tercia:
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi Cypressus in monte Syon. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquas, in plateis. Sicut cynnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Tu autem Domine miserere nobis.

Sequens Responsorium omittitur, quando dicitur Te Deum laudamus.

R: Felix namque es sacra virgo Maria, et omni laude dignissima: Quia ex te ortus est Sol iustitiae, Christus Deus noster.

V: Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto foemineo sexu: sentiant omnes tuum iuvamen, quicunque celebrant tuam sanctam commemorationem. Quia ex te ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster.

 

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui sancto. Quia ex te ortus est sol iustitie, Christus Deus noster.

Sequens Hymnus Te Deum dicitur ad libitum a Nativitate Domini usque ad Septuagesimam, et a Dominica Resurrectionis usque ad Adventum: et quando dicitur, omittitur tertium Responsorium, et in secundo Responsorio dicitur, Gloria Patri, ut dictum est supra. In Adventu autem, et a Septuagesima usque ad Pascha, non dicitur, nisi in festis beate Marie.

Hymnus Sancti Ambrosii et Augustini:
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te eternum patrem: omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli: tibi celi, et universe potestates.
Tibi Cherubim, et Seraphim: incessabili voce proclamant.
Sanctus, Sanctus, Sanctus: Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt celi, et terra: maiestatis glorie tue.
Te gloriosus Apostolorum chorus.
Te Prophetarum laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immense maiestatis.
Venerandum tuum verum: et unicum filium.
Sanctum quoque paraclitum spiritum.
Tu rex glorie Christe.
Tu patris sempiternus es filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna celorum.
Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti.
Eterna fac cum sanctis tuis: in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine: et benedic hereditati tue.
Et rege eos: et extolle illos usque in eternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in seculum: et in seculum seculi.
Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine: miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi: non confundar in eternum.

Matins
Lauds
bottom of page